Accédez aux meilleures opportunités d'investissement réservées aux membres Baltis. Inscrivez-vous en quelques clics pour les découvrir !
Je m'inscrisIn parte operis mei licet mihi praefari, quod in principio summae
totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile
quae unquam gesta sint me scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum
populo Romano gessere. Nam neque ualidiores opibus ullae inter se ciuitates
gentesque contulerunt arma neque his ipsis tantum unquam uirium aut roboris fuit;
et haud ignotas belli artes inter sese sed expertas primo Punico conferebant bello,
et adeo uaria fortuna belli anceps